Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1:1 senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate

1:2 carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua

1:3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas

1:4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

1:5 carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

1:6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo

1:7 pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus

1:8 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis

1:9 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

1:10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

1:11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

1:12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

1:13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi

1:14 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur