Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
30:1 psalmus cantici in dedicatione domus David
30:2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
30:3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
30:4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
30:5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
30:6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
30:7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
30:8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
30:9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
30:10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
30:11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
30:12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
30:13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi