Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Ecclesiastes

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

7:1 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

7:2 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

7:3 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

7:4 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

7:5 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

7:6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

7:7 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

7:8 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

7:9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

7:10 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

7:11 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

7:12 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

7:13 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

7:14 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

7:15 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

7:16 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

7:17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

7:18 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

7:19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

7:20 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

7:21 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

7:22 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

7:23 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

7:24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

7:25 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

7:26 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

7:27 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

7:28 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

7:29 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi