Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Numbers

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

17:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

17:2 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt

17:3 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel

17:4 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

17:5 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen

17:6 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

17:7 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

17:8 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

17:9 dixitque Dominus ad Mosen

17:9 dixitque Dominus ad Mosen

17:10 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

17:11 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit

17:12 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama

17:13 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

17:14 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

17:15 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus

17:16 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

17:17 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae

17:18 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

17:19 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te

17:20 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant

17:21 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron

17:22 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

17:23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

17:24 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas

17:25 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

17:26 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus

17:27 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus

17:28 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus