Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
146:1 alleluia Aggei et Zacchariae
146:1 alleluia Aggei et Zacchariae
146:2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus

146:3 in filiis hominum quibus non est salus

146:4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

146:5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius

146:6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis

146:7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

146:8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

146:9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

146:10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem