Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 10 11 12 13 14
6:1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
6:2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
6:3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
6:4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
6:5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
6:6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
6:7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
6:8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
6:9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
6:10 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
6:11 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
6:12 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
6:13 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
6:14 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti