Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
64:1 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
64:2 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
64:3 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
64:4 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
64:5 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
64:6 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
64:7 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
64:8 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
64:9 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
64:10 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
64:11 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer