Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:2 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
6:3 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
6:4 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
6:5 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
6:6 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
6:7 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
6:8 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
6:9 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
6:10 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
6:11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
6:12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:13 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
6:14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
6:15 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
6:16 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
6:17 locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:18 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
6:19 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
6:20 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
6:21 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
6:22 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
6:23 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni