Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
9:1 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
9:2 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
9:3 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
9:4 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
9:5 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
9:6 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
9:7 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
9:8 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
9:9 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9:10 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
9:11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
9:12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
9:13 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
9:14 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
9:15 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
9:16 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
9:17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
9:18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
9:19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
9:20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
9:21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
9:22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
9:23 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
9:24 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
9:25 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
9:26 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
9:27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
9:28 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
9:29 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
9:30 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
9:31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
9:32 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
9:33 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
9:34 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
9:35 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
9:36 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
9:37 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
9:38 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
9:39 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
9:40 qui enim non est adversum vos pro vobis est
9:41 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
9:42 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
9:43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
9:44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
9:46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
9:48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:49 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
9:50 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos