Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
13:1 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
13:2 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
13:3 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
13:4 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
13:5 de tribu Symeon Saphat filium Huri
13:6 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
13:7 de tribu Isachar Igal filium Ioseph
13:8 de tribu Ephraim Osee filium Nun
13:9 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
13:10 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
13:11 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
13:12 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13:13 de tribu Aser Sthur filium Michahel
13:14 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
13:15 de tribu Gad Guhel filium Machi
13:16 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
13:17 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
13:18 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
13:19 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
13:20 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
13:21 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
13:22 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
13:23 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
13:24 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
13:25 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
13:26 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
13:27 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
13:28 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
13:29 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
13:30 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
13:31 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
13:32 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
13:33 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur