Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
10:1 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
10:2 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
10:3 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
10:4 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
10:5 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
10:6 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
10:7 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
10:8 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
10:9 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
10:10 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
10:11 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
10:12 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
10:13 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
10:14 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
10:15 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
10:16 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum peribitis gentes de terra illius
10:17 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
10:18 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram