Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

102:1 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat

102:2 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me

102:3 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt

102:4 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

102:5 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

102:6 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio

102:7 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto

102:8 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant

102:9 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam

102:10 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me

102:11 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui

102:12 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem

102:13 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus

102:14 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur

102:15 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam

102:16 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua

102:17 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum

102:18 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum

102:19 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit

102:20 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum

102:21 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem

102:22 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino

102:23 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi

102:24 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui

102:25 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

102:26 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur

102:27 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient

102:28 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur