Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
102:1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
102:2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
102:3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
102:4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
102:5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
102:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
102:7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
102:8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
102:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
102:10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
102:11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
102:12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
102:13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
102:14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
102:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
102:16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
102:17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
102:18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
102:19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
102:20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
102:21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
102:22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
102:23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
102:24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
102:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
102:26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
102:27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
102:28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
102:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur