Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

109:1 in finem David psalmus

109:2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est

109:3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis

109:4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam

109:5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea

109:6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius

109:7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum

109:8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter

109:9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua

109:10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis

109:11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius

109:12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius

109:13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius

109:14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur

109:15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum

109:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam

109:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare

109:18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius

109:19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur

109:20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam

109:21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me

109:22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me

109:23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae

109:24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum

109:25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua

109:26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam

109:27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam

109:28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur

109:29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua

109:30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum

109:31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam