Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
116:1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
116:2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
116:3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
116:4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
116:5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
116:6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
116:7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
116:8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
116:9 placebo Domino in regione vivorum
116:10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
116:11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
116:12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
116:13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
116:14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
116:15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
116:16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
116:17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
116:18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
116:19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem