Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

118:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

118:2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

118:3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius

118:4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius

118:5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus

118:6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

118:7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos

118:8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine

118:9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus

118:10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos

118:11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos

118:12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos

118:13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me

118:14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem

118:15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum

118:16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem

118:17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

118:18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me

118:19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino

118:20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam

118:21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

118:22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

118:23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris

118:24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

118:25 o Domine salvum fac o Domine prosperare

118:26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

118:27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris

118:28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

118:29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius