Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4

123:1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo

123:2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

123:3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione

123:4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI