Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8

130:1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

130:2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae

130:3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

130:4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius

130:5 speravit anima mea in Domino

130:6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino

130:7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio

130:8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius