Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
132:1 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
132:2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
132:3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
132:4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
132:5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
132:6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
132:7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
132:8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
132:9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
132:10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
132:11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
132:12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
132:13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
132:14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
132:15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
132:16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
132:17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
132:18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea