Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
133:1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
133:2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
133:3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum