Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
135:1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
135:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
135:3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
135:4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
135:5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
135:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
135:7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
135:8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
135:9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
135:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
135:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
135:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
135:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
135:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
135:15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
135:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
135:17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
135:18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
135:19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
135:20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
135:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem