Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

139:1 in finem psalmus David

139:2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

139:3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti

139:4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea

139:5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam

139:6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam

139:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

139:8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades

139:9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris

139:10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

139:11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis

139:12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius

139:13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae

139:14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis

139:15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae

139:16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis

139:17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum

139:18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum

139:19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me

139:20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas

139:21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam

139:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

139:23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas

139:24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna