Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

144:1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

144:2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me

144:3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum

144:4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt

144:5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

144:6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos

144:7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum

144:8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

144:9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

144:10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno

144:11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

144:12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi

144:13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis

144:14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum

144:15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius