Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

17:1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit

17:2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

17:3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas

17:4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras

17:5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea

17:6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea

17:7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te

17:8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me

17:9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;

17:10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia

17:11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram

17:12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis

17:13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam

17:14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis

17:15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua