Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
20:1 in finem psalmus David
20:2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
20:3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
20:4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
20:5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
20:6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
20:7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
20:8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
20:9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
20:10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te