Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
27:1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
27:2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
27:3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
27:4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
27:5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
27:6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
27:7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
27:8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
27:9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
27:10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
27:11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
27:12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
27:13 credo videre bona Domini in terra viventium
27:14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum