Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

32:1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

32:2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus

32:3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die

32:4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur spina diapsalma

32:5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma

32:6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt

32:7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma

32:8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos

32:9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te

32:10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit

32:11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde