Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

39:1 in finem David psalmus

39:2 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est

39:3 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis

39:4 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

39:5 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma

39:6 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea

39:7 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est

39:8 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me

39:9 obmutui non aperui os meum quoniam tu fecisti

39:10 amove a me plagas tuas

39:11 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane omnis homo diapsalma

39:12 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

39:13 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero