Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
39:1 in finem Idithun canticum David
39:2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
39:3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
39:4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
39:5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
39:6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
39:7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
39:8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
39:9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
39:10 obmutui non aperui os meum quoniam tu fecisti
39:11 amove a me plagas tuas
39:12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane omnis homo diapsalma
39:13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
39:14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero