Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 22 23 24 25 26
44:1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
44:2 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
44:3 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
44:4 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
44:5 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
44:6 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
44:7 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
44:8 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
44:9 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
44:10 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
44:11 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
44:12 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
44:13 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
44:14 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
44:15 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
44:16 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
44:17 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
44:18 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
44:19 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
44:20 si obliti sumus nomen Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
44:22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
44:23 exsurge quare dormis Domine exsurge ne repellas in finem
44:24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
44:25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
44:26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum