Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 23 24 25 26 27

44:1 in finem filiis Core ad intellectum

44:2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

44:3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos

44:4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis

44:5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob

44:6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis

44:7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me

44:8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti

44:9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma

44:10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

44:11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi

44:12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos

44:13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris

44:14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro

44:15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

44:16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me

44:17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis

44:18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo

44:19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua

44:20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

44:21 si obliti sumus nomen Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

44:23 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis

44:24 exsurge quare dormis Domine exsurge ne repellas in finem

44:25 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae

44:26 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

44:27 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI