Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
46:1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
46:2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
46:3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
46:4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
46:5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
46:6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
46:7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
46:8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
46:9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
46:10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
46:11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
46:12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob