Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

48:1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati

48:2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius

48:3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

48:4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam

48:5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

48:6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

48:7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

48:8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

48:9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma

48:10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

48:11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua

48:12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua

48:13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius

48:14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram

48:15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI