Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

50:1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

50:2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee

50:3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida

50:4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum

50:5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia

50:6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma

50:7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

50:8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

50:9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

50:10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves

50:11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est

50:12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius

50:13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

50:14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

50:15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

50:16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

50:17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum

50:18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

50:19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

50:20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum

50:21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

50:22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

50:23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei