Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
52:1 in finem intellectus David
52:2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
52:3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
52:4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
52:5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
52:6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
52:7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
52:8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
52:9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
52:10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
52:11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum