Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
55:1 in finem in carminibus intellectus David
55:2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
55:3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
55:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
55:5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
55:6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
55:7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
55:8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
55:9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
55:10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
55:11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
55:12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
55:13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
55:14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
55:15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
55:16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
55:17 ego ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
55:18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
55:19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
55:20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
55:21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
55:22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
55:23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
55:24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine