Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 12 13 14

56:1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

56:2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

56:3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

56:4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

56:5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

56:6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

56:7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

56:8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

56:9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

56:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

56:12 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

56:13 in me sunt Deus vota *tua; reddam laudationes tibi

56:14 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI