Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

58:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione

58:2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

58:3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant

58:4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

58:5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

58:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

58:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

58:8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

58:9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

58:10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

58:11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris

58:12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI