Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

60:1 in finem in hymnis David

60:2 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est

60:3 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis

60:4 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui

60:5 salvum fac dextera tua et exaudi me

60:6 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor

60:7 meus est Galaad et meus Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus

60:8 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt

60:9 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

60:10 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris

60:11 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis

60:12 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos