Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

60:1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina

60:2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia

60:3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis

60:4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est

60:5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis

60:6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui

60:7 salvum fac dextera tua et exaudi me

60:8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor

60:9 meus est Galaad et meus Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus

60:10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt

60:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

60:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris

60:13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis

60:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI