Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

63:1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae

63:2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea

63:3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam

63:4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te

63:5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

63:6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum

63:7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te

63:8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo

63:9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

63:10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae

63:11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt

63:12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI