Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

64:1 in finem psalmus David

64:2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

64:3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

64:4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

64:5 ut sagittent in occultis inmaculatum

64:6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

64:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

64:8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum

64:9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

64:10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt

64:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI