Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
68:1 in finem David psalmus cantici
68:2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
68:3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
68:4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
68:5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
68:6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
68:7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
68:8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
68:9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
68:10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
68:11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
68:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
68:13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
68:14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
68:15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
68:16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
68:17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
68:18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
68:19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
68:20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
68:21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
68:22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
68:23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
68:24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
68:25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
68:26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
68:27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
68:28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
68:29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
68:30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
68:31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
68:32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
68:33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma
68:34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
68:35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
68:36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus