Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

75:1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici

75:2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua

75:3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

75:4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma

75:5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu

75:6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem

75:7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus

75:8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat

75:9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae

75:10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob

75:11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI