Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

76:1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium

76:2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

76:3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion

76:4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma

76:5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis

76:6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis

76:7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos

76:8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua

76:9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit

76:10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma

76:11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi

76:12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili

76:13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI