Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
5:1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum
5:2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph
5:2 Figliuolo di Ruben primogenito d'Israele (perocché egli fu suo primogenito; ma avendo violato il talamo del padre suo, la sua primogenitura fu data ai figliuoli di Giuseppe figliuolo d'Israele, ed egli non fu considerato come primogenito. Or Giuda era il più forte di tutti i fratelli, e dalla stirpe di lui sono discesi de' principi: ma la primogenitura fu riservata a Giuseppe.
5:3 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi
5:4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius
5:5 Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
5:6 Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
5:6 Di questo fu figliuolo Micha, di Micha fu figliuolo Reia, di Reia fu figliuolo Baal. Di questo fu figliuolo Beerà, il quale fu uno de' principi della tribù di Ruben, e fu menato in ischiavitù da Thelgathphalnasar re degli Assiri.
5:7 fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
5:8 porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
5:9 contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad
5:10 in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
5:10 E abitò anche verso l'oriente sino all'entrar del deserto, e al fiume Eufrate: perocché eglino possedevano gran quantità di bestiami nella terra di Galaad. E regnando Saul, fecer guerra agli Agarei, e gli sconfissero, e occuparon le tende, nelle quali questi abitavano in tutto il paese, che è all'oriente di Galaad.
5:11 filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha
5:12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan
5:12 E i figliuoli di Gad abitavano dirimpetto a loro nella terra di Basan sino a Selcha. Joel era il capo, e Saphan avea il secondo posto. Janai poi, e Saphat in Basan.
5:13 fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem
5:14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
5:15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis
5:16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
5:17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel
5:17 E abitarono in Galaad, e in Basan, e ne' villaggi all'intorno, e in tutti i borghi di Saron sino ai confini. Tutti questi furono noverati a tempo di Joathan re di Giuda, e a tempo di Geroboam re d'Israele.
5:18 filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam
5:19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
5:20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
5:21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia
5:22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
5:22 E si impadronirono di tutto il loro, di cinquanta mila cammelli, di dugento cinquanta mila pecore, e di due mila asini, e di centomila prigionieri. E molti morirono delle loro ferite: perocché fu grande battaglia. Ed egli no abitarono nel luogo di quelli sino alla trasmigrazione.
5:23 filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat
5:24 et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
5:25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
5:26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc
5:26 Ma eglino abbandonarono il Dio de' padri loro, e peccarono per amore degli dei di quelle nazioni, le quali erano state distrutte da Dio alla loro venuta. Ma il Dio d'Israele mosse l'animo di Phul re degli Assiri, e di Thelgathphalnasar re di Assur, e trasportò Ruben, e Gad, e la mezza tribù di Manasse a Lahela, e ad Habor, e ad Ara sul fiume Gozan, dove sono anche in oggi.
5:27 filii Levi Gersom Caath Merari
5:28 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
5:29 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
5:30 Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
5:31 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
5:32 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
5:33 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
5:34 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
5:35 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
5:36 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
5:37 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
5:38 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
5:39 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
5:40 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
5:41 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor