Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

14:1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna

14:1 Ma di lì a tre anni Giuda, e i suoi intesero come Demetrio figliuolo di Seleuco con grosso esercito, e con molte navi sbarcato al porto di Tripoli era andato ad occupare dei posti importanti.

14:2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam

14:3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare

14:3 E aveva occupate varie regioni a dispetto di Antioco, e di Lisia. Ma un certo Alcimo, che era state sommo Sacerdote, ma volontariamente si era contaminato nei tempi della confusione, considerando non esservi più salute per lui, né accesso all'altare,

14:4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit

14:5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur

14:6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum

14:6 Ma trovato un tempo opportuno alla sua stoltezza, essendo stato chiamato in consiglio da Demetrio, ed essendo interrogato qual fosse il sistema de' Giudei, e con quali consigli si reggessero,. Rispose: Que' Giudei, che hanno il nome di Assidei, che hanno per caporione Giuda Maccabeo, nutriscon la guerra, e muovono le sedizioni, e non permettono, che il regno abbia pace:

14:7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni

14:8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur

14:9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice

14:10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis

14:11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium

14:12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam

14:13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem

14:14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes

14:15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit

14:16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau

14:17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum

14:18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat

14:19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent

14:20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere

14:21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae

14:22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt

14:23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit

14:24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus

14:25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant

14:26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse

14:27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam

14:28 quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro

14:29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret

14:30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore

14:31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum

14:32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum

14:33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo

14:34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes

14:35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis

14:36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est

14:37 Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur

14:37 Or tu, Santo de' Santi, padrone di tutte le cose, conserva in eterno in contaminata questa casa, la quale poco tempo fa è stata purificata. Fu accusato davanti a Nicanore un certo Razia de' seniori di Gerusalemme, uomo amante della patria, e molto riputato, il quale pel suo affetto era chiamato il padre de' Giudei.

14:38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia

14:39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent

14:40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum

14:41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit

14:41 Perocché si credeva, che ove lo avesse sedotto, avrebbe fatto un grandissimo male a' Giudei. Or mentre quella turba di soldati tentavano di sforzare la casa, e di spezzare la porta, e di appiccarvi il fuoco, stando egli li per esser pigliato, si diede un colpo di spada,

14:42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi

14:42 Eleggendosi di piuttosto morire gloriosamente, che essere soggetto ai peccatori, ed essere strapazzato con oltraggi indegni della sua nascita. E standosi sopra un sasso isolato, essendo già senza sangue, prese colle sue mani le proprie viscere, le gettò sopra quella gente, invocando il Signore della vita, e dello spirito, affinchè quelle rendesse a lui un'altra volta; e in tal guisa fini di vivere.

14:43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas

14:44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem

14:45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit

14:46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est