Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

16:1 anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda

16:2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius

16:3 sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel

16:3 Avea venti anni Achaz quando principiò a regnare, e regnò sedici anni in Gerusalemme. Egli non fece quello, che era grato nel cospetto del Signore Dio suo, come Davidde suo padre:. Ma seguì le tracce dei re d'Israele e di più consagrò il proprio figliuolo, facendolo passare pel fuoco secondo l'idolatria delle nazioni: le quali furono distrutte dal Signore all'arrivo de figliuoli d'Israele.

16:4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

16:5 tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum

16:5 Egli ancora immolava vittime, e bruciava incenso ne' luoghi eccelsi, e nelle colline, e sotto ogni pianta ombrosa. Allora Rasin re dejla Siria, e Phacee figliuolo di Romelia, re d'Israele,andarono ad assediar Gerusalemme: e dopo aver tenuto assediato Achaz, noi poterono vincere.

16:6 in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc

16:6 In quel tempo Rasin re della Siria tornò ad incorporare colla Siria Ailam,e cacciò i Giudei da Ailam: e vi andarono gl'Idumei, e la hanno abitata sino a questo dì.

16:7 misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me

16:8 et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera

16:9 qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit

16:9 E messo insieme l'argento, e l'oro, che potè trovarsi nella casa del Signore, e ne tesori del re, mandollo in dono al re degli Assiri. E questi condiscese al suo desiderio; e andò il re degli Assiri a Damasco, e la rovinò, e ne trasportò gli abitanti a Cirene, e uccise Rasin.

16:10 perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius

16:10 E il re Achaz andò incontro a Theglathphalasar re degli Assiri fino a Damasco, e avendo veduto l'altare di Damasco, ne mandò il re Achaz ad Uria sommo Sacerdote un modello, che ne imitava tutto il lavoro.

16:11 extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco

16:12 cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum

16:13 et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare

16:14 porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem

16:15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam

16:15 E l'altare di bronzo, che era dinanzi al Signore, lo trasportò lungi dal tempio, e dal sito dell'altare, e dal luogo del tempio del Signore, e lo pose da un lato dell'altare a settentrione. Oltre a ciò il re Achaz comandò, e disse ad Uria sommo Sacerdote: Sopra l'altare maggiore offerirai l'olocausto della mattina, e il sagrifìzio della sera, e l'olocausto del re, e il suo sagrifìzio, e l'olocausto di tutto il popolo del paese, e i loro sagrifìzi, e le loro libagioni: e tutto il sangue degli olocausti, e tutto il sangue delle vittime lo verserai sopra di esso: quanto poi all'altare di bronzo, ne sarà quello, ch'io risolverò.

16:16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz

16:17 tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide

16:17 Fece pertanto Uria sommo Sacerdote tutto quello, che il re Achaz gli avea comandato. E il re Achaz prese le basi ornate d'intagli, e le conche, che vi stavan sopra, e la gran conca levò di sopra ai bovi di bronzo, che la reggevano, e la posò sul pavimento lastricato di pietra.

16:18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum

16:18 Parimente il Musach del sabato, che avea fatto nel tempio, e il passaggio del re, che era di fuori, lo trasportò nel tempio del Signore per riguardo al re degli Assiri.

16:19 reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

16:20 dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo

16:20 Il resto poi delle azioni di Achaz, non è egli scritto nel diario de' fatti dei re di Giuda?. E Achaz si addormentò co' padri suoi, e fu sepolto con essi nella città di Davidde; ed Ezechia suo figliuolo gli succedette nel regno.