Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

23:1 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius

23:1 Nissuno sposerà la moglie del proprio padre, e non le farà disonore.

23:2 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

23:3 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

23:3 L'eunuco, a cui sono state contuse, o tagliate, o strappate le parti, non avrà luogo nella congregazione del Signore. Il bastardo, vale a dire colui che è nato da una donna di mala vita, non avrà luogo nella congregazione del Signore sino alla decima generazione.

23:4 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

23:5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

23:6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

23:7 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum

23:8 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

23:8 Tu non farai pace con essi, e non farai loro del bene giammai per tutto il tempo di tua vita. Non avrai in abbominazione l'Idumeo, perché egli è tuo fratello: né l'Egiziano, perché tu fosti ospite nella sua terra.

23:9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

23:9 I discendenti di questi avran luogo nella congregazione del Signore alla terza generazione.

23:10 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

23:11 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

23:12 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

23:13 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

23:14 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

23:15 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

23:15 Portando un bastoncello a cintola: e quando avrai soddisfatto alla necessità, scaverai la terra d'intorno, e ricoprirai la materia, onde ti sei sgravato;. Conciossiaché il Signore Dio tuo va camminando in mezzo a' tuoi alloggiamenti per essere tuo liberatore, e darti nelle mani i tuoi nemici: onde fa' tu, che i tuoi alloggiamenti sieno mondi, e nulla vi si vegga d'impuro, affinché egli non ti volga le spalle.

23:16 non trades servum domino suo qui ad te confugerit

23:17 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

23:18 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel

23:18 Egli abiterà teco nel luogo, che gli parrà, e avrà requie in una delle tue città: non lo inquietare. Non v'avrà tra le figlie d'Israele donna di mala vita, né uomo fornicatore tra' figliuoli d'Israele.

23:19 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

23:20 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

23:20 Non offerirai nella casa del Signore Dio tuo la mercede di prostituzione, né il prezzo di un cane per isciogliere qualunque voto: perocché l’una, e l’altro è cosa abbominevole negli occhi del Signore Dio tuo. Non impresterai ad usura né denaro, né grano, né qualsiasi altra cosa al tuo fratello:

23:21 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

23:22 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

23:23 si nolueris polliceri absque peccato eris

23:24 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

23:25 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

23:25 Ma quello che una volta hai pronunziato colla tua bocca, lo manterrai, e lo farai in quel modo, che promettesti al Signore Dio tuo, e dicesti di tua volontà, e di tua bocca. Entrando nelle vigne del prossimo tuo mangia dell'uve quanto ti pare: ma non portarne via. Se entrerai nelle biade del tuo amico, coglierai delle spighe, e le stritolerai colle mani, ma non mieterai colla falce.

23:26 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes