Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
3:1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt
3:1 Allora i re, e i principi di tutte le città e provincie, vale a dire della Siria della Mesopotamia, e della Siria di Sobal, e della Libia, e della Cilicia spedirono i suoi ambasciatori, i quali giunti davanti ad Oloferne dissero:
3:2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini
3:3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt
3:4 sint omnia sub lege tua
3:5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
3:6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi
3:7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
3:7 Vieni a noi Signore pacifico, e impiega i servigi nostri come a te piace. Allora egli scese da' monti colla cavalleria, e con grande esercito, e si fece padrone di tutte le città, e di tutti gli abitanti del paese.
3:8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum
3:9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti
3:10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis
3:10 E tanto fu lo spavento, che invase quelle provincie, che gli abitanti di tutte le città,e i principi, e le persone più distinte al suo arrivo gli andavano incontro insieme coi popoli;. Lo riceveano coronati con lampane accese, ballando al suono di timpani, e di trombe.
3:11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt
3:12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
3:12 Ma per quanto facessero non poterono ammansire la fierezza di quel core. Perocchè egli e distrusse le loro città, e recise i loro boschetti;
3:13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
3:13 Perocchè il re Nabucodonosor gli avea comandato di sterminare tutti gli dei della terra, come quegli che voleva egli solo essere chiamato dio da quelle nazioni, le quali fossero soggiogate dal valor di Oloferne.
3:14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
3:14 E questi,scorsa la Siria di Sobal, e tutta l'Apamea, e tutta la Mesopotamia, giunse nell'Idumea nella terra di Gabaa. E prese quelle città, e ivi si fermò trenta giorni, nel qual tempo ordinò, che riunissero tutte le sue forze.
3:15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae